Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Josue

(Versiculus)

14 Hoc est, quod possederunt filii Israel in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel,

2 Sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui.

3 Duabus enim tribubus, et dimidiæ dederat Moyses trans Jordanem possessionem, absque levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos ;

4 Sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim ; nec acceperunt levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua.

5 Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt terram.

6 Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala ; locutusque est ad eum Caleb, filius Jephone, Cenezæus : Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cades-Barne.

7 Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cades-Barne, ut considerarem terram ; nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.

8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi ; et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.

9 Juravitque Moyses in die illo, dicens : Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum, quia secutus es Dominum Deum meum.

10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem ; hodie octoginta quinque annorum sum,

11 Sic valens, ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum ; illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.

12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ ; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.

13 Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem ;

14 Atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone, Cenezæo, usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israel.

15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath-Arbe ; Adam maximus ibi inter Enacim situs est ; et terra cessavit a præliis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit