Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Nehemiæ

(Versiculus)

12 Hi sunt autem sacerdotes et levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel, filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,

2 Amaria, Melluch, Hattus,

3 Sebenias, Rheum, Merimuth,

4 Addo, Genthon, Abia,

5 Miamin, Madia, Belga,

6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,

7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.

8 Porro levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos, ipsi et fratres eorum ;

9 Et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.

10 Josue autem genuit Joacim ; et Joacim genuit Eliasib ; et Eliasib genuit Joiada ;

11 Et Joiada genuit Jonathan ; et Jonathan genuit Jeddoa.

12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia ; Jeremiæ, Hanania ;

13 Esdræ, Mosollam ; Amariæ, Johanan ;

14 Milicho, Jonathan ; Sebeniæ, Joseph ;

15 Haram, Edna ; Maraioth, Helci ;

16 Adaiæ, Zacharia ; Genthon, Mosollam ;

17 Abiæ, Zechri ; Miamin et Moadiæ, Phelti ;

18 Belgæ, Sammua ; Semaiæ, Jonathan ;

19 Joiarib, Mathanai ; Jodaiæ, Azzi ;

20 Sellai, Celai : Amoc, Heber ;

21 Helciæ, Hasebia ; Idaiæ, Nathanal.

22 Levitæ in diebus Eliasib, et Joiada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.

23 Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.

24 Et principes levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.

25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.

26 Hi in diebus Joacim, filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis et Esdræ sacerdotis scribæque

27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis et citharis.

28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,

29 Et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.

30 Et mundati sunt sacerdotes et levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.

31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.

32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,

33 Et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.

34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,

35 Et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei ; et Esdras scriba ante eos in porta Fontis.

36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem.

37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,

38 Et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis ; et steterunt in porta custodiæ ;

39 Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.

40 Et sacerdotes : Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis ;

41 Et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus ;

42 Et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt ; et audita est lætitia Jerusalem procul.

43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri, ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et levitas ; quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et levitis astantibus.

44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,

45 Quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo.

46 Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant levitas, et levitæ sanctificabant filios Aaron.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit