Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER I
(Versiculus)

3 (Psalmus David,  n cum fugeret a facie Absalom, filii sui.) Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me.

2 Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.

3 Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

4 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.

5 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

6 Non timebo millia populi circumdantis me ; exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.

8 Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit